Haller's Concordance: MORERETUR
- quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
- mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur Gen. 50:16
- hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam Josu. 20:9
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
- factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 Ki. 10:1
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens 3 Ki. 2:1
- et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei 3 Ki. 19:4
- accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo 1 Par. 19:1
- et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat 2 Par. 24:22
- et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere Jonas 4:8
- et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur 1 Ma. 1:52
- factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Lk. 16:22
- quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur Jn. 11:37
- factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo Acts 9:37