Haller's Concordance: MORIEMINI
- dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini Gen. 3:4
- donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos 4 Ki. 18:32
- ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis Ps. 82:7
- et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini Jer. 22:26
- quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis Jer. 27:13
- gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini Jer. 42:16
- nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi Jer. 42:22
- proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel Ezec. 18:31
- dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel Ezec. 33:11
- Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. Dan. 14:7
- dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:21
- dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro Jn. 8:24
- si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis Rom. 8:13