Haller's Concordance: MORIOR
- ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita Gen. 25:32
- et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum Gen. 48:21
- eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar Gen. 50:5
- ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam Dt. 4:22
- sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum Judg. 15:18
- dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 1 Ki. 14:43
- tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. Dan. 13:43
- cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 1 Cor. 15:31