Haller's Concordance: MORITUR
- quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus Num. 17:13
- ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus Num. 19:14
- respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 1 Ki. 20:32
- iste moritur robustus et sanus dives et felix Job 21:23
- alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus Job 21:25
- non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus Eccl. 2:16
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19
- cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes Sir. 10:13
- et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui Zach. 11:9
- et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 1 Ma. 1:6
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Mk. 9:44
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Mk. 9:46
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Mk. 9:48
- exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te Jn. 21:23
- vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori Rom. 5:7
- scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur Rom. 6:9
- nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur Rom. 14:7
- irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur Heb. 10:28