Haller's Concordance: MORIUNTUR
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19
- et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis Ezec. 13:19
- et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 1 Cor. 15:22
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos Apoc. 14:13
- et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur. 4 Esd. 8:58