de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris Gen. 2:17
dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini Gen. 3:4
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt Gen. 20:7
qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret Gen. 24:67
qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur Gen. 26:11
egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae Gen. 35:18
constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Ex. 19:12
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur Ex. 21:12
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur Ex. 21:15
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur Ex. 21:16
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur Ex. 21:17
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui Ex. 31:14
haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum Lev. 20:2
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum Lev. 20:9
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera Lev. 20:10
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos Lev. 20:11
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos Lev. 20:13
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite Lev. 20:15
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos Lev. 20:27
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur Lev. 24:16
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur Lev. 24:17
et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur Lev. 27:29
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra Num. 15:35
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus Num. 16:29
quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia Num. 23:10
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo Dt. 21:22
et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morteJosu. 2:13
et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum Judg. 13:22
et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan 1 Ki. 14:44
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui 1 Ki. 22:16
Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 2 Ki. 1:23
verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur 2 Ki. 12:14
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus 2 Ki. 15:21
at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 3 Ki. 12:2
qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius 3 Ki. 20:42
quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias 4 Ki. 1:4
at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:6
et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur 4 Ki. 8:10
dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 1 Par. 19:2
quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras Tob. 4:11
quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam Tob. 12:9
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. Esther 15:3
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii Job 5:20
quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi Ps. 6:5
ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame Ps. 33:19
quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in mortePs. 48:14
quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium Ps. 56:13
quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum Ps. 73:4
quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum Ps. 91:3
quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa Ps. 116:8
non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a mortePr. 10:2
non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a mortePr. 11:4
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua Pr. 14:32
et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa Eccl. 7:26
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius Wis. 2:20
iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit Wis. 4:7
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra Wis. 18:16
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur Sir. 14:12
in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius Sir. 48:15
exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum Sir. 51:13
dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus Isa. 28:15
et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Isa. 28:18
et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Isa. 53:9
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio Jer. 18:21
cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur Jer. 26:8
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras Jer. 26:19
veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio Jer. 43:11
hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient Bar. 6:35
si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 3:18
ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit Ezec. 18:13
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ezec. 28:10
si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 33:8
sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ezec. 33:14
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. Dan. 14:11
de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis Osee 13:14
et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti Zach. 12:10
et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit 2 Ma. 4:47
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem 2 Ma. 6:22
adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur 2 Ma. 6:28
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior 2 Ma. 6:30
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret 2 Ma. 12:24
et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient Mt. 10:21
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur Mt. 15:4
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morteMt. 20:18
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur Mk. 7:10
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos Mk. 13:12
trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis Lk. 21:16
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei Lk. 23:15
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam Jn. 5:24
dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret Jn. 11:13
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus Jn. 12:33
ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus Jn. 18:32
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me Jn. 21:19
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen Acts 23:29
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello Acts 25:11
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere Acts 25:25
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste Acts 26:31
qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus Rom. 1:32
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6:3
qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia Heb. 5:7
et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere Heb. 7:23
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum Jas. 5:20
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte1 Jn. 3:14
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda Apoc. 2:11
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra Apoc. 2:23
et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae Apoc. 6:8
ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27
nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. 4 Esd. 7:78