et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est Gen. 5:5
et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est Gen. 5:8
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est Gen. 5:11
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est Gen. 5:14
et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est Gen. 5:17
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est Gen. 5:20
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est Gen. 5:27
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Gen. 5:31
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est Gen. 9:29
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran Gen. 11:32
et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum Gen. 25:8
anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum Gen. 25:17
consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui Gen. 35:29
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra Gen. 36:33
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum Gen. 36:34
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha Gen. 36:36
at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Gen. 50:26
post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus Ex. 2:23
surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuusEx. 12:30
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo Ex. 21:18
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient Ex. 21:35
si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis Ex. 22:2
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Num. 6:9
cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus Num. 15:36
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Num. 27:3
homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas Num. 27:8
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis Num. 33:38
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur Num. 35:16
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit Num. 35:21
filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus Dt. 19:11
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit Dt. 24:3
quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui Dt. 25:5
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero Dt. 31:27
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Dt. 32:50
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt Dt. 34:7
Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josu. 1:2
et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum Josu. 24:29
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim Josu. 24:33
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est Judg. 1:7
mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum Judg. 2:8
postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant Judg. 2:19
et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est Judg. 2:21
quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez Judg. 3:11
tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est Judg. 4:21
inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis Judg. 5:27
postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum Judg. 8:33
iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad Judg. 12:7
et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis Ruth 1:3
cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis 1 Ki. 4:18
nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti 1 Ki. 4:19
cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt 1 Ki. 17:51
et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero 1 Ki. 20:14
mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan 1 Ki. 25:1
cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est 1 Ki. 25:38
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra 1 Ki. 28:3
quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo 1 Ki. 31:5
mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter 1 Ki. 31:6
videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi 1 Ki. 31:7
factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 2 Ki. 1:1
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius 2 Ki. 1:5
vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 2 Ki. 1:15
confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi 2 Ki. 2:7
qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 2 Ki. 2:23
cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 2 Ki. 3:27
plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner 2 Ki. 3:33
quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 2 Ki. 4:10
iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei 2 Ki. 6:7
fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est 2 Ki. 10:18
egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 2 Ki. 11:17
et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 2 Ki. 11:24
audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 2 Ki. 11:26
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 2 Ki. 12:19
nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me 2 Ki. 12:23
respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius 2 Ki. 13:32
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est 2 Ki. 13:33
et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus 2 Ki. 14:5
ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus2 Ki. 18:20
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem 2 Ki. 19:10
misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est 3 Ki. 2:25
iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est 3 Ki. 2:46
mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum 3 Ki. 3:19
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo 3 Ki. 3:20
cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram 3 Ki. 3:21
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege 3 Ki. 3:22
tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit 3 Ki. 3:23
misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 3 Ki. 12:18
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea 3 Ki. 13:31
surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 3 Ki. 14:17
qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli 3 Ki. 16:4
videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est 3 Ki. 16:18
miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est 3 Ki. 21:14
factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est 3 Ki. 21:15
si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli 3 Ki. 21:24
commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 3 Ki. 22:35
mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria 3 Ki. 22:37
praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab 4 Ki. 1:1
mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium 4 Ki. 1:17
cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel 4 Ki. 3:5
mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi 4 Ki. 4:1
qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est 4 Ki. 4:20
ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius 4 Ki. 4:32
porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum 4 Ki. 7:17
evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est 4 Ki. 7:20
Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi 4 Ki. 9:27
Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo 4 Ki. 12:21
Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius 4 Ki. 13:14
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 4 Ki. 13:20
mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo 4 Ki. 13:24
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis 4 Ki. 14:17
factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha 4 Ki. 25:25
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1 Par. 1:44
cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 1 Par. 1:45
cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 1 Par. 1:47
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 1 Par. 1:48
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 1 Par. 1:50
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 1 Par. 2:30
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 1 Par. 2:32
quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 1 Par. 10:5
mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit 1 Par. 10:13
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo 1 Par. 13:10
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 1 Par. 23:22
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo 1 Par. 29:28
misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 2 Par. 10:18
nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est 2 Par. 13:20
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui 2 Par. 16:13
et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole 2 Par. 18:34
siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram 2 Par. 22:10
senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum 2 Par. 24:15
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 2 Par. 24:25
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis 2 Par. 25:25
mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat Tob. 8:14
putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam Tob. 10:2
et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae Jud. 8:2
instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis Jud. 8:3
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii Job 3:11
homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est Job 14:10
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea Job 14:14
oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum Ps. 31:12
condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti Wis. 4:16
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia Wis. 14:15
mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se Sir. 30:4
in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum Isa. 6:1
in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud Isa. 14:28
et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo Jer. 28:17
et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel Ezec. 11:13
pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua Ezec. 18:18
loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 1 Ma. 1:8
et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono 1 Ma. 6:16
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator 1 Ma. 6:17
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic 1 Ma. 6:46
et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 1 Ma. 9:56
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus 1 Ma. 9:57
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 1 Ma. 11:18
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo Mt. 22:24
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est Mk. 9:26
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Mk. 12:19
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine Mk. 12:20
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter Mk. 12:21
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset Mk. 15:44
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae Lk. 7:15
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari Lk. 15:24
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Lk. 15:32
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Lk. 16:22
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo Lk. 20:28
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis Lk. 20:29
et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio Lk. 20:30
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum Jn. 8:52
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis Jn. 8:53
tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est Jn. 11:14
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuusJn. 11:21
dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet Jn. 11:25
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jn. 11:32
ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est Jn. 11:39
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire Jn. 11:44
Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus Jn. 12:1
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis Acts 7:4
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuusActs 20:9
ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est Rom. 5:6
Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Rom. 5:9
qui enim mortuus est iustificatus est a peccato Rom. 6:7
quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo Rom. 6:10
nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri Rom. 7:2
igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Rom. 7:3
ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem Rom. 7:10
quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis Rom. 8:34
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur Rom. 14:9
si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Rom. 14:15
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 1 Cor. 8:11
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 2 Cor. 5:14
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 2 Cor. 5:15
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci Gal. 2:19
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est Gal. 2:21
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 1 Th. 4:14
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 1 Th. 5:10
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 1 Pet. 3:18
et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus Apoc. 1:17
et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni Apoc. 1:18
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit Apoc. 2:8
et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es Apoc. 3:1
et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est. 4 Esd. 10:1
et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi: 4 Esd. 10:30
et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 4 Esd. 10:48