Haller's Concordance: MOSE
- et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi Num. 25:6
- inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai Num. 26:64
- nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te Josu. 1:5
- sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose Josu. 1:17
- vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 2 Par. 24:6
- et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu Mk. 9:4
- et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant Lk. 24:27
- propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem Jn. 7:22
- audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi Acts 21:21
- et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 1 Cor. 10:2
- amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam Heb. 3:3
- lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit Heb. 9:19