in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis Ex. 2:11
qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum Ex. 2:17
iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius Ex. 2:21
Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb Ex. 3:1
dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus Ex. 3:3
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait MosesMoses qui respondit adsum Ex. 3:4
et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum Ex. 3:6
dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto Ex. 3:11
ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Ex. 3:13
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus Ex. 4:1
ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret MosesEx. 4:3
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum Ex. 4:10
abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua Ex. 4:20
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat Ex. 4:28
post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto Ex. 5:1
ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra Ex. 5:4
reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me Ex. 5:22
narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum Ex. 6:9
respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis Ex. 6:12
iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas Ex. 6:26
hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron Ex. 6:27
et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao Ex. 6:30
fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt Ex. 7:6
erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem Ex. 7:7
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum Ex. 7:10
feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem Ex. 7:20
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant Ex. 8:9
egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni Ex. 8:12
et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent Ex. 8:26
et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino Ex. 8:29
egressusque Moses a Pharao oravit Dominum Ex. 8:30
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao Ex. 9:8
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis Ex. 9:10
extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti Ex. 9:23
ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra Ex. 9:29
egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram Ex. 9:33
introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi Ex. 10:3
ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri Ex. 10:9
extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas Ex. 10:13
extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus Ex. 10:22
ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro Ex. 10:25
respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam Ex. 10:29
dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo Ex. 11:3
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua Ex. 11:10
vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase Ex. 12:21
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam Ex. 12:35
et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem Ex. 13:3
tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum Ex. 13:19
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum Ex. 14:13
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua Ex. 14:21
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Ex. 15:1
tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam Ex. 15:22
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti Ex. 16:6
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum Ex. 16:8
dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum Ex. 16:9
quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Ex. 16:15
dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane Ex. 16:19
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos MosesEx. 16:20
feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo Ex. 16:24
dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro Ex. 16:25
dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Ex. 16:32
dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras Ex. 16:33
qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum Ex. 17:2
clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me Ex. 17:4
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel Ex. 17:6
dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea Ex. 17:9
fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis Ex. 17:10
cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech Ex. 17:11
aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens Ex. 17:15
narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus Ex. 18:8
altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam Ex. 18:13
cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei Ex. 18:15
quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat Ex. 18:24
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel Ex. 19:3
venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus Ex. 19:7
responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:8
ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:9
descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua Ex. 19:14
cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis Ex. 19:17
et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei Ex. 19:19
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum Ex. 19:23
descendit Moses ad populum et omnia narravit eis Ex. 19:25
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis Ex. 20:20
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus Ex. 20:21
solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo Ex. 24:2
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel Ex. 24:4
tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare Ex. 24:6
ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel Ex. 24:9
surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei Ex. 24:13
ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus Ex. 24:18
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Ex. 32:1
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta Ex. 32:11
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte Ex. 32:15
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Ex. 32:25
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio Ex. 32:29
facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro Ex. 32:30
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra Ex. 33:7
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me Ex. 33:12
et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto Ex. 33:15
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini Ex. 34:5
festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans Ex. 34:8
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei Ex. 34:29
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens Ex. 35:4
dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda Ex. 35:31
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus Ex. 36:2
iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis Ex. 36:6
quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis Ex. 39:43
fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus Ex. 40:16
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas Ex. 40:18
laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes Ex. 40:31
nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat Ex. 40:35
haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Lev. 7:35
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores Lev. 8:4
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis Lev. 8:23
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron Lev. 9:1
tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo Lev. 9:5
ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius Lev. 9:6
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat MosesLev. 9:21
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini Lev. 9:23
dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron Lev. 10:3
vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra Lev. 10:4
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit Lev. 10:6
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est Lev. 10:12
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait Lev. 10:16
quod cum audisset Moses recepit satisfactionem Lev. 10:20
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata Lev. 21:24
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel Lev. 23:44
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 24:23
quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine Num. 1:17
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum Num. 1:44
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Num. 3:38
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia Num. 3:39
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel Num. 3:42
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis Num. 3:49
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:34
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi Num. 4:37
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini Num. 4:41
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi Num. 4:45
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum Num. 4:46
iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus Num. 4:49
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius Num. 7:1
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis Num. 7:6
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei Num. 7:89
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi Num. 8:20
praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase Num. 9:4
quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis Num. 9:8
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli Num. 10:29
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua Num. 10:35
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis Num. 11:2
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Num. 11:10
et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro Num. 11:21
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum Num. 11:24
statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos Num. 11:28
reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra Num. 11:30
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra Num. 12:3
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est Num. 12:7
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam Num. 12:13
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina Num. 13:3
haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue Num. 13:16
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes Num. 13:17
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel Num. 14:5
et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum Num. 14:13
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala Num. 14:36
locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis Num. 14:39
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum Num. 14:41
at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris Num. 14:44
quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem Num. 16:4
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus Num. 16:12
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum Num. 16:15
surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel Num. 16:25
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim Num. 16:28
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini Num. 16:43
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit Num. 16:46
locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron Num. 17:6
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii Num. 17:7
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas Num. 17:9
fecitque Moses sicut praeceperat Dominus Num. 17:11
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos Num. 20:6
tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei Num. 20:9
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta Num. 20:11
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos Num. 20:14
fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine Num. 20:27
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo Num. 21:7
fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur Num. 21:9
misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores Num. 21:32
dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor Num. 25:5
locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant Num. 26:3
rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini Num. 27:4
fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi Num. 27:22
narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat Num. 29:40
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis Num. 31:3
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei Num. 31:6
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra Num. 31:13
iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello Num. 31:14
feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus Num. 31:31
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum Num. 31:41
tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus Num. 31:47
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus Num. 31:51
quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis Num. 32:6
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam Num. 32:20
praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos Num. 32:28
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum Num. 32:33
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea Num. 32:40
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant Num. 33:2
praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui Num. 34:13
respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est Num. 36:5
haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis Dt. 1:3
trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere Dt. 1:5
tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam Dt. 4:41
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel Dt. 4:44
trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto Dt. 4:46
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete Dt. 5:1
praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie Dt. 27:1
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui Dt. 27:9
praecepitque Moses populo in die illo dicens Dt. 27:11
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius Dt. 29:2
abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel Dt. 31:1
vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides Dt. 31:7
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis Dt. 31:9
et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii Dt. 31:14
scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel Dt. 31:22
postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit Dt. 31:24
locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit Dt. 31:30
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Dt. 32:44
haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam Dt. 33:1
legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob Dt. 33:4
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan Dt. 34:1
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino Dt. 34:5
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt Dt. 34:7
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi Dt. 34:9
et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem Dt. 34:10
et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel Dt. 34:12
Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josu. 1:2
confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis Josu. 1:7
mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram Josu. 1:13
uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis Josu. 1:14
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josu. 1:15
sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit Josu. 4:10
filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat MosesJosu. 4:12
sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Josu. 8:31
omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josu. 8:33
nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur Josu. 8:35
et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini Josu. 11:12
sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi Josu. 11:15
Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse Josu. 12:6
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam Josu. 13:8
omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit Josu. 13:12
dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas Josu. 13:15
omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae Josu. 13:21
deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est Josu. 13:24
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Josu. 13:32
duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos Josu. 14:3
quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur Josu. 14:7
iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum Josu. 14:9
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josu. 18:7
dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis Josu. 22:2
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra Josu. 22:5
tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach Judg. 1:20
in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 3 Ki. 8:9
ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 4 Ki. 18:4
quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt 4 Ki. 18:12
et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses4 Ki. 21:8
filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 1 Par. 6:3
Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 1 Par. 6:49
et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus 1 Par. 15:15
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Par. 21:29
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 1 Par. 23:13
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine 2 Par. 1:3
nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto 2 Par. 5:10
et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto 2 Par. 24:9
sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles Jud. 8:23
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret Ps. 106:23
et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos Ps. 106:32
legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis Sir. 24:33
dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est Sir. 45:1
conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto Sir. 45:18
et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur Jer. 15:1
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses2 Ma. 1:29
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 2 Ma. 2:4
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum 2 Ma. 2:10
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est 2 Ma. 2:11
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur 2 Ma. 7:6
et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes Mt. 17:3
dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere Mt. 19:7
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit Mt. 19:8
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo Mt. 22:24
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur Mk. 7:10
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit MosesMk. 10:3
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere Mk. 10:4
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Mk. 12:19
et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Lk. 5:14
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias Lk. 9:30
dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo Lk. 20:28
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob Lk. 20:37
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Jn. 1:45
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis Jn. 3:14
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jn. 5:45
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum Jn. 6:32
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem Jn. 7:19
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem Jn. 7:22
in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Jn. 8:5
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis Acts 3:22
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis MosesActs 6:14
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui Acts 7:20
et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis Acts 7:22
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos Acts 7:29
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini Acts 7:31
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare Acts 7:32
hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me Acts 7:37
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei Acts 7:40
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur Acts 15:21
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et MosesActs 26:22
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea Rom. 10:5
sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam Rom. 10:19
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur 2 Cor. 3:13
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 2 Cor. 3:15
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius Heb. 3:2
et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant Heb. 3:5
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est Heb. 7:14
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum Heb. 11:23
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis Heb. 11:24
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus Heb. 12:21