quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum Ex. 2:10
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Ex. 4:27
occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone Ex. 5:20
fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris Ex. 8:13
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum MosiEx. 9:35
et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron Ex. 12:28
fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron Ex. 12:50
et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius Ex. 14:31
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt MosiEx. 16:22
sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum Ex. 16:34
manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis Ex. 17:12
cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto Ex. 18:1
tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat Ex. 18:2
venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei Ex. 18:5
et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea Ex. 18:6
obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino Ex. 18:12
altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam Ex. 18:13
dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur Ex. 20:19
Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul Ex. 24:1
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei Ex. 31:18
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Ex. 32:1
dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit Ex. 32:23
fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum Ex. 32:28
cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum MosiEx. 33:9
videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere Ex. 34:30
qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos Ex. 34:35
egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu MosiEx. 35:21
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt Ex. 35:30
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est Ex. 36:5
haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis Ex. 38:21
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus MosiEx. 39:1
et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus MosiEx. 39:5
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus MosiEx. 39:7
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus MosiEx. 39:19
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus MosiEx. 39:24
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus MosiEx. 39:28
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus MosiEx. 39:30
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus MosiEx. 39:31
ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus MosiEx. 40:23
quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai Lev. 7:38
feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum MosiLev. 8:36
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus MosiLev. 9:10
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum MosiLev. 10:7
doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum MosiLev. 10:11
eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus MosiLev. 16:34
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus MosiLev. 24:23
haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum MosiLev. 26:46
haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai Lev. 27:34
sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai Num. 1:19
fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus MosiNum. 1:54
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus MosiNum. 2:33
haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai Num. 3:1
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum MosiNum. 4:37
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum MosiNum. 4:45
feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus MosiNum. 5:4
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus MosiNum. 8:3
haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum Num. 8:4
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus MosiNum. 8:20
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Num. 8:22
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel Num. 9:5
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum MosiNum. 9:23
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu MosiNum. 10:13
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Num. 11:10
cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris Num. 11:27
statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos Num. 11:28
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo MosiNum. 12:8
obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini Num. 15:33
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus MosiNum. 27:11
istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo Num. 30:16
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus MosiNum. 31:21
hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron Num. 33:1
accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt Num. 36:1
haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 36:13
haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb Dt. 29:1
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus MosiDt. 34:9
et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei Josu. 1:1
omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum MosiJosu. 1:3
sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose Josu. 1:17
dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim Josu. 3:7
sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Josu. 8:31
et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel Josu. 8:32
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus Josu. 9:24
sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus MosiJosu. 11:15
Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus MosiJosu. 11:20
sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui Josu. 14:2
sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram Josu. 14:5
veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum Josu. 17:4
separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum MosiJosu. 20:2
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta Josu. 21:2
dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes Josu. 21:8
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu MosiJosu. 22:9
tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram Josu. 23:6
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo Judg. 1:16
dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non Judg. 3:4
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes Judg. 4:11
posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae Judg. 18:30
et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur 4 Ki. 14:6
et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi4 Ki. 18:6
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi 4 Ki. 23:25
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas 1 Par. 22:13
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 1 Par. 23:14
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris 1 Par. 26:24
ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 2 Par. 8:13
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur 2 Par. 25:4
steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum 2 Par. 30:16
pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi2 Par. 31:3
et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi2 Par. 33:8
cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi2 Par. 34:14
et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Par. 35:6
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Par. 35:12
et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei 1 Esd. 3:2
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi1 Esd. 6:18
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius 1 Esd. 7:6
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo 2 Esd. 1:7
memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos 2 Esd. 1:8
et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli 2 Esd. 8:1
et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 2 Esd. 8:14
et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui 2 Esd. 9:14
omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius 2 Esd. 10:29
sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi2 Esd. 10:34
in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum 2 Esd. 13:1
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam Tob. 7:14
memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit Jud. 4:12
deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron Ps. 77:20
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas Ps. 103:7
fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum Sir. 46:1
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae Sir. 46:9
et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui Isa. 63:11
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia Mal. 4:4
et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec 2 Ma. 2:8
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mt. 17:4
dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei Mt. 23:2
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mk. 9:5
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Mk. 12:26
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino Lk. 2:22
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Lk. 9:33
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me Lk. 24:44
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit Jn. 5:46
si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Jn. 7:23
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus Jn. 9:28
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit Jn. 9:29
adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur Acts 13:39
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri Acts 15:1
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem MosiActs 15:5
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam Acts 28:23
Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor Rom. 9:15
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 1 Cor. 9:9
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 2 Cor. 3:7
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 2 Tim. 3:8
qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Heb. 8:5
irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur Heb. 10:28
cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus Jude 1:9
et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum Apoc. 15:3