Haller's Concordance: MOVEBUNTUR
- et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos Dt. 6:8
- montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam Jud. 16:18
- non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae Ps. 82:5
- onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius Isa. 19:1
- Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius Jer. 46:8
- inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae Ezec. 26:10
- et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel Joel 3:16
- et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur Mk. 13:25
- arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur Lk. 21:26
- et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi 4 Esd. 15:37