Haller's Concordance: MOVERE
- et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi 2 Par. 33:8
- haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum Jer. 14:10
- et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 1 Ma. 10:35
- et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem 1 Ma. 15:39
- et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati 2 Ma. 4:30
- alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Mt. 23:4
- similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram Lk. 6:48