Haller's Concordance: MOVERUNT
- moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Num. 10:22
- filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
- venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam Job 42:11
- et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum Ps. 109:25
- SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae Lam. 2:15
- et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum 1 Ma. 3:57
- et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 1 Ma. 4:1
- imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau 2 Ma. 14:16