Haller's Concordance: MOYSI
- et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die Bar. 1:20
- ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi Bar. 2:2
- sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel Bar. 2:28
- parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. Dan. 13:3
- ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. Dan. 13:62
- Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. Dan. 9:11
- Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Dan. 9:13
- immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi. 3 Esd. 1:6
- et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum. 3 Esd. 1:11
- ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt. 3 Esd. 5:49
- et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. 3 Esd. 7:6
- et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. 3 Esd. 7:9
- hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. 3 Esd. 8:3
- et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel. 3 Esd. 9:39
- revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto. 4 Esd. 14:3