Haller's Concordance: MULTARUM
- dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium Gen. 17:4
- nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te Gen. 17:5
- a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus Ps. 93:4
- vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum Isa. 17:12
- ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam Isa. 28:2
- laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam Isa. 33:23
- et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum Ezec. 1:24
- et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus Ezec. 38:23
- et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius Ezec. 43:2
- viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum Hab. 3:15
- sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Rom. 4:17
- qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum Rom. 4:18
- et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum Apoc. 1:15
- et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis Apoc. 14:2
- post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est Apoc. 19:1
- et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens Apoc. 19:6
- et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 4 Esd. 6:17