Haller's Concordance: MULTIPLICABITUR
- qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
- iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur Ps. 92:12
- substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur Pr. 13:11
- et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae Isa. 6:12
- multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 9:7
- et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim. 4 Esd. 5:2
- et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram. 4 Esd. 5:10