Haller's Concordance: MULTIPLICABO
- mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Gen. 3:16
- et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine Gen. 16:10
- ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis Gen. 17:2
- super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam Gen. 17:20
- benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 22:17
- et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae Gen. 26:4
- ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham Gen. 26:24
- et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam Gen. 48:4
- sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti Ex. 7:3
- recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
- dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies Job 29:18
- et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur Jer. 30:19
- sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos Jer. 33:22
- et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur Bar. 2:34
- et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur Ezec. 36:10
- et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem Ezec. 36:29
- et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus Ezec. 36:30
- haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum Ezec. 36:37
- et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum Ezec. 37:26
- sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati Zach. 10:8
- dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te Heb. 6:14