Haller's Concordance: MULTIPLICABUNTUR
- multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis Ps. 16:4
- et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet Ps. 107:38
- per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae Pr. 9:11
- cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti Pr. 28:28
- in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt Pr. 29:16
- quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino Isa. 66:16
- et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur Jer. 23:3
- et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus Ezec. 36:11