Haller's Concordance: MULTIPLICAT
- qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet Job 12:23
- ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat Job 35:16
- stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare Eccl. 10:14
- verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat Sir. 6:5
- qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis Sir. 24:36
- qui conservat legem multiplicat orationem Sir. 35:1
- qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat Isa. 40:29
- et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem Ezec. 21:15
- Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osee 12:1
- numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum Hab. 2:6
- et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt. 4 Esd. 7:136
- sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit: 4 Esd. 9:16