Haller's Concordance: MULTIPLICATAE
- factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Gen. 7:17
- et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 1 Esd. 9:6
- si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum Job 35:6
- tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me Ps. 25:17
- et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris Isa. 22:9
- multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus Isa. 59:12
- idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum Jer. 5:6
- multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem Jer. 15:8
- quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae. Man. 1:9