Haller's Concordance: MULTIPLICATI
- filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram Ex. 1:7
- et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum 1 Ki. 7:2
- isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 1 Par. 4:38
- fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 1 Par. 23:17
- unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus Jud. 5:9
- si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane Job 27:14
- Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me Ps. 3:1
- vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me Ps. 25:19
- inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter Ps. 38:19
- multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam Ps. 69:4
- cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra Jer. 3:16
- succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus Jer. 46:23
- sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati Zach. 10:8