Haller's Concordance: MULTIPLICAVIT
- benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam Gen. 39:5
- non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae Dt. 1:10
- in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli Dt. 10:22
- dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 2 Ki. 22:36
- et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum 4 Ki. 21:6
- et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos Ps. 18:14
- dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me Ps. 18:35
- multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae Jer. 46:16
- multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti Ezec. 23:19
- quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum Osee 8:11
- et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
- vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris Osee 10:1
- sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum 1 Ma. 14:15