Haller's Concordance: MULTITUDINI
- ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini Lev. 9:23
- unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus Num. 11:13
- venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae Num. 13:26
- quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur Num. 14:35
- obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini Num. 15:33
- colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
- de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis Num. 31:43
- et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam 2 Ki. 6:19
- cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini 2 Ki. 18:16
- et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait 2 Par. 6:3
- Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te 2 Par. 20:12
- placuitque sermo regi et omni multitudini 2 Par. 30:4
- placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio 2 Par. 30:23
- Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Par. 30:24
- universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur 2 Par. 31:18
- factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem Jer. 36:9
- et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi. 3 Esd. 9:40