Haller's Concordance: MUNDA
- fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur Lev. 11:36
- si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt Lev. 13:58
- et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam Jud. 12:9
- eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum Ps. 12:6
- errores quis intelleget ab occultis munda me Ps. 19:12
- multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me Ps. 51:2
- ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius Pr. 20:11
- generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis Pr. 30:12
- sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus Wis. 15:7
- averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum Sir. 38:10
- Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus. Dan. 7:9
- ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum Mal. 1:11
- Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum Mt. 23:26
- et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda Mt. 27:59
- verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis Lk. 11:41
- noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat Rom. 14:20
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Tit. 1:15
- accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda Heb. 10:22
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27