Haller's Concordance: MUNDAM
- separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Lev. 20:25
- tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia Tob. 3:16
- et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos Ezec. 36:25
- et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat Zach. 3:5