Haller's Concordance: MUNDARE
- coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 2 Par. 29:17
- inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te Ezec. 24:13
- dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare 1 Ma. 4:36
- et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare Mt. 8:2
- et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius Mt. 8:3
- et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare Mk. 1:40
- Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare Mk. 1:41
- et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
- et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo Lk. 5:13