Haller's Concordance: MUNDATI
- iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint Num. 8:7
- et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum 2 Esd. 12:30
- non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris Jer. 44:10
- quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt Lk. 17:14
- respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt Lk. 17:17
- alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati Heb. 10:2