Haller's Concordance: MUNDISSIMO
- et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum Ex. 25:11
- facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo Ex. 25:17
- facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia Ex. 25:31
- fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine Ex. 37:6
- circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum Ex. 37:11
- fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant Ex. 37:17
- fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo Ex. 37:23
- et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum Ex. 39:23
- spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet Lev. 6:11
- pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
- super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini Lev. 24:4
- porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo 2 Par. 3:4
- et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo 2 Par. 4:16
- et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt 2 Par. 4:21
- fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo 2 Par. 9:17