Haller's Concordance: MUNITAM
- et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus 4 Ki. 3:19
- et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam 4 Ki. 17:9
- non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi Jud. 2:6
- inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me Ps. 31:2
- quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam Ps. 60:9
- quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam Ps. 108:10
- ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae Jer. 1:18
- quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino Jer. 8:14
- post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 2 Ma. 12:27