Haller's Concordance: MUNITIONES
- factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones 4 Ki. 25:1
- dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem Ps. 89:40
- circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi Ps. 116:3
- civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio Eccl. 9:14
- ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis Jer. 32:24
- quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium Jer. 33:4
- descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas Jer. 48:18
- capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis Jer. 48:41
- factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu Jer. 52:4
- BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius Lam. 2:2
- HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam Lam. 2:5
- et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro Ezec. 4:2
- ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones Ezec. 21:22
- consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa Osee 10:14
- et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas Mic. 5:11
- omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis Nah. 3:12
- aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem Nah. 3:14
- constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae 1 Ma. 1:2
- quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis 1 Ma. 13:38
- et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes 2 Ma. 8:30
- Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant 2 Ma. 10:15
- hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 2 Ma. 10:16