Haller's Concordance: MUNUS
- sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino Lev. 2:14
- et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius Num. 8:11
- loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Ki. 12:3
- et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo 1 Esd. 3:5
- munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam Pr. 21:14
- omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit Sir. 40:12
- et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt Sir. 50:21
- in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion Isa. 18:7
- et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini Isa. 66:20
- siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osee 10:6
- quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes Amos 5:12
- ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi Soph. 3:10
- quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra Mal. 1:10
- et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus Mal. 1:13
- disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum Mal. 2:12
- accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel 2 Ma. 15:16
- si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te Mt. 5:23
- relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum Mt. 5:24
- et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
- vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit Mt. 15:5