Haller's Concordance: AMAT
- facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Dt. 10:18
- numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
- non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur Pr. 15:12
- qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur Pr. 21:17
- lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas Pr. 26:28
- vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam Pr. 29:3
- avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas Eccl. 5:10
- cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit Sir. 3:27
- qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus Mt. 10:37
- qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Jn. 12:25
- ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi Jn. 16:27
- si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha 1 Cor. 16:22
- scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos 3 Jn. 1:9
- foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium Apoc. 22:15