Haller's Concordance: MUTAVIT
- sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi Gen. 31:7
- mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 1 Ki. 28:8
- abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos 3 Ki. 20:38
- dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum 3 Ki. 22:30
- et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 4 Ki. 25:29
- si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum Jer. 2:11
- et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae Jer. 52:33