Haller's Concordance: MYSTERIUM
- vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui Jud. 2:2
- Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli, Dan. 2:19
- Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi: Dan. 2:27
- et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt Mk. 4:11
- quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant Lk. 8:10
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 1 Cor. 15:51
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius Col. 1:26
- orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum Col. 4:3
- nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 2 Th. 2:7
- habentes mysterium fidei in conscientia pura 1 Tim. 3:9
- sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas Apoc. 10:7
- et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae Apoc. 17:5