Haller's Concordance: NADAB
- accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar Ex. 6:23
- Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul Ex. 24:1
- ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel Ex. 24:9
- adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar Ex. 28:1
- arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat Lev. 10:1
- et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar Num. 3:2
- mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
- de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar Num. 26:60
- quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino Num. 26:61
- dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo 3 Ki. 14:20
- Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis 3 Ki. 15:25
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon 3 Ki. 15:27
- reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 15:31
- Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur 1 Par. 2:28
- filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 1 Par. 2:30
- filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 1 Par. 6:3
- filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 1 Par. 8:30
- filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 1 Par. 9:36
- porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 1 Par. 24:1
- mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 1 Par. 24:2