Haller's Concordance: NAHOR
- vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor Gen. 11:22
- vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias Gen. 11:23
- vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare Gen. 11:24
- vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias Gen. 11:25
- vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran Gen. 11:26
- hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth Gen. 11:27
- duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae Gen. 11:29
- his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo Gen. 22:20
- ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Gen. 22:23
- tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor Gen. 24:10
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor Gen. 24:24
- interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus Gen. 24:47
- quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus Gen. 29:5
- Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac Gen. 31:53
- et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis Josu. 24:2
- Serug Nahor Thare 1 Par. 1:26