Haller's Concordance: NARRAVIT
- servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac Gen. 24:66
- narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem Gen. 40:9
- et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur Gen. 41:8
- narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis Gen. 41:17
- narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum Ex. 6:9
- narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus Ex. 18:8
- descendit Moses ad populum et omnia narravit eis Ex. 19:25
- venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus Ex. 24:3
- venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum Num. 11:24
- abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 2 Ki. 11:22
- prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo 3 Ki. 13:11
- et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens 4 Ki. 8:6
- et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat Tob. 11:19
- sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent 2 Ma. 3:9
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu Acts 9:27
- narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus Acts 11:13
- Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo Acts 15:14