Haller's Concordance: NASCUNTUR
- iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum Lev. 25:7
- terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis Dt. 8:8
- decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos Dt. 14:22
- anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas Dt. 14:28
- de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium Dt. 15:19
- non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur Dt. 22:9
- fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus 3 Ki. 10:27
- tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum 4 Ki. 19:29
- praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna 2 Par. 1:15
- ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua Wis. 4:6
- tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum Isa. 37:30