Haller's Concordance: NAVIS
- viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula Pr. 30:19
- he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum Pr. 31:14
- et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus Wis. 5:10
- sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis Sir. 33:2
- mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem Isa. 30:17
- quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum Isa. 33:21
- Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri Jonas 1:4
- et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi Jonas 1:5
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis Mk. 4:37
- et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra Mk. 6:47
- voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant Jn. 6:21
- cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus Acts 21:3
- dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio Acts 27:10
- cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur Acts 27:15
- et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt Acts 27:19
- et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis Acts 27:22