Haller's Concordance: NEBULAE
- ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus Ex. 24:18
- propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves Sir. 43:15
- medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum Sir. 43:24
- quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet Sir. 50:6
- et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat Ezec. 8:11
- Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius Nah. 1:3
- dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis Soph. 1:15
- hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur 2 Pet. 2:17