Haller's Concordance: NECEM
- porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere 2 Par. 20:24
- Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? Esther 8:6
- Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. Esther 16:20
- post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 2 Ma. 12:27