Haller's Concordance: NECESSITATEM
- Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
- si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem Wis. 17:16
- memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum Sir. 18:25
- honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus Sir. 38:1
- in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum Sir. 39:37
- Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit 2 Ma. 15:2
- et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant Mk. 2:25
- existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 1 Cor. 7:26
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Eph. 4:28
- qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo Heb. 7:27
- quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt 4 Esd. 4:42