Haller's Concordance: NECNON
- et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri Gen. 14:8
- necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis Gen. 14:12
- necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 2 Ki. 23:13
- et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus 3 Ki. 7:12
- necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna 3 Ki. 20:21
- necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae 4 Ki. 25:15
- Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 1 Par. 1:22
- necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 1 Par. 3:8
- necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 1 Par. 6:69
- necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 1 Par. 6:80
- necnon et filios Aaron et Levitas 1 Par. 15:4
- necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 1 Par. 18:8
- necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 1 Par. 28:12
- necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit 2 Par. 3:16
- necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 2 Par. 4:8
- necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 2 Par. 9:4
- necnon Geth et Maresa et Ziph 2 Par. 11:8
- omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam 2 Par. 25:24
- necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel 2 Par. 29:14
- ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 2 Par. 29:18
- Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos 2 Par. 35:9
- sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi Job 1:17
- da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram Eccl. 11:2