Haller's Concordance: AMBULABO
- ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus Lev. 26:12
- ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis Lev. 26:41
- cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem Dt. 29:19
- quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua Ps. 26:3
- erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae Ps. 101:2
- et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi Ps. 119:45
- cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi Ps. 142:3
- prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo Jer. 2:25