Haller's Concordance: NEEMIAS
- post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium 2 Esd. 3:16
- qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel 2 Esd. 7:7
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias 2 Esd. 10:1
- facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia 2 Ma. 1:18
- cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 2 Ma. 1:20
- et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita 2 Ma. 1:21
- cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi 2 Ma. 1:31
- ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 2 Ma. 1:33
- appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi 2 Ma. 1:36
- et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et 3 Esd. 5:40