Haller's Concordance: AMBULANT
- dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes 1 Ki. 8:5
- et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 3 Ki. 8:23
- ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 2 Par. 6:14
- numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui Tob. 3:17
- si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant Job 24:17
- non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae Ps. 82:5
- nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te Ps. 84:12
- beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini Ps. 119:1
- qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas Pr. 2:13
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant Pr. 11:20
- vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo Eccl. 4:15
- populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est Jer. 13:10
- caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Mt. 11:5
- et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem Mk. 7:5
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
- hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui Eph. 4:17
- imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos Phil. 3:17
- multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi Phil. 3:18
- magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 2 Pet. 2:10
- et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum. 4 Esd. 10:10