Haller's Concordance: NEGOTIA
- non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia Dt. 1:12
- et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti 1 Ma. 3:32
- et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia 1 Ma. 6:56
- et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 1 Ma. 10:37
- et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 1 Ma. 10:41
- cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret 2 Ma. 3:7
- hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem 2 Ma. 10:11
- commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 2 Ma. 13:23
- at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret 2 Ma. 15:5