Haller's Concordance: NEGOTIATORES
- excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae 3 Ki. 10:15
- et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant 3 Ki. 10:28
- excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni 2 Par. 9:14
- et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores 2 Esd. 3:32
- et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis 2 Esd. 13:20
- concident eum amici divident illum negotiatores Job 41:6
- quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae Isa. 23:8
- sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te Isa. 47:15
- filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius Bar. 3:23
- Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas Ezec. 27:12
- filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo Ezec. 27:15
- Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui Ezec. 27:21
- venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo Ezec. 27:22
- Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui Ezec. 27:23
- ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis Ezec. 27:24
- negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum Ezec. 27:36
- Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas Ezec. 38:13
- et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius Apoc. 18:11