Haller's Concordance: NEGOTIIS
- misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam 2 Ma. 4:21
- et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum 2 Ma. 4:23
- videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis 2 Ma. 8:8
- si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo 2 Ma. 11:19
- nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis 2 Ma. 14:10
- exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur 2 Ma. 15:17
- nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 2 Tim. 2:4