Haller's Concordance: NEGOTIUM
- stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere Ex. 18:18
- accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur Dt. 21:5
- et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus 2 Ki. 15:2
- quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem 2 Ki. 15:4
- dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito 4 Ki. 4:13
- Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium: Dan. 2:17
- et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus 2 Ma. 2:27
- et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus 2 Ma. 4:44
- super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
- audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 1 Cor. 6:1
- et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 1 Th. 4:11
- ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac. 3 Esd. 8:96
- et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud. 3 Esd. 9:16